- ACIPENSER
- ACIPENSERGraece ἔλοψ quibusilam dictus, ob similitudinem quandam cum eo, marinus est piscis, maximo olim in pretio. Vide Plin. l. 9. c. 17. Apud antiquos pilscinm nobilissimus habitus Acipenser, unus onmium squamis ad os versis contra quam in nando meat. Nempe pisces cmnes secundâ squamâ natant, solus Acipenser in nando meat, contra quam haber squamam, nam ad os versa est. Idem, Acipenserem rarum inventu aetate sud, seribit, et tamen in pretio non fuisse miratur, Cicero raro quoque admodum capi, tradit de Fato: Allatus est forte Scipioni acipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, imprims nobilts. Martialis quoque rarum illum facit, et solum Imperatorum mensis dicatum: l. 13. Epigr. 91.Ad Pallatinas Acipensem mittite mensas,Ambrosias ornent muncra rara dapes.Qui cum non longe sit ab aetate Plinii, imo serme eâdem vixetit; mirum est, qui Plinius scripserit, nullo in honore fuisse suô tempore. Sammonius apud Macrobium l. 3. Sat. c. 16. testatur, praecipuam huic pisci auctoritatem fuisse, in convivio Caesaris et a coronatis. ministris, cum tibicine, introferri solitum fuisse dicir, Plinii etiam meminit, nec in dubium revocat, quin verum sit; quod ab illo dicitur, additque, Apud antiquos autem in pretio fuisse ego tcstimoniis palam faciam, vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio rediisse. Imo non rediit, sed semper fuit. Diserte quippe testatur Martialis, qui Traiani vixit Imperiô, hunc cenis Imperatoriis ablegandum esle, utpote qui plebeii palati non esiet, quin et rarum fuisse innuit. Equibus apparet, Plinii temporibus parum cognitum fuisse hunc piscem, quem proin male quidam cum Sturione confundent, pisce inultis in locis abviô. Archestratus galeum Rhodiensem vult esse, seu catellum, vide infra. Ab acumine rostri, quod antiqui pensam pro pennam dixêre, vox orta; est enim parvus, sed porrectô rostrô, uti videre est apud Athenaeum. Vide Salmas. ad Solin. p. 1315. et 1316. Post eum lupis et asellis praecipua auctoritas esse cepit, ut dicemus infra, ubi de Lupo pisoe.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.